

Liber Quartus Regum*
Caput 24: Versus 14
[ID., ibid.]Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.[RAB. ex Bed., ibid.]Quod supra populo Israel Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur:Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ad repugnandum[I Reg. 13.], ita nunc Chaldaei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis moenia componere possit vel resarcire[RAB.]Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quae significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate praevaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinae populo terrae.